Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 1.2.1 | Cic. Fam. 1.2.3 (English) | >>Cic. Fam. 1.3.1 |
1.2.2
proxima erat Hortensi sententia , cum Lupus tr . pl ., quod ipse de Pompeio retulisset , intendere coepit ante se oportere discessionem facere quam consules . eius
orationi vehementer ab omnibus reclamatum est erat enim et iniqua et nova . consules neque concedebant neque valde repugnabant , diem consumi volebant , id quod est
factum ; perspiciebant enim in Hortensi sententiam multis partibus pluris ituros , quamquam aperte Volcacio adsentirentur . multi rogabantur , atque id ipsum consulibus non
invitis , nam ei Bibuli sententiam valere cupierunt .
1.2.3
hac controversia usque ad noctem ducta senatus dimissus est . ego eo die casu apud Pompeium cenavi nactusque tempus hoc magis idoneum quam umquam antea , quod post tuum discessum is dies honestissimus nobis fuerat in senatu , ita sum cum illo locutus , ut mihi viderer animum hominis ab omni alia cogitatione ad tuam dignitatem tuendam traducere . quem ego ipsum cum audio , prorsus eum libero omni suspicione cupiditatis ; cum autem eius familiaris omnium ordinum video , perspicio , id quod iam omnibus est apertum , totam rem istam iam pridem a certis hominibus non invito rege ipso consiliariisque eius esse corruptam .
1.2.4
haec scripsi a . d . xvi K . Februarias ante lucem ; eo die senatus erat futurus . nos in senatu , quem ad modum spero , dignitatem nostram , ut potest in tanta hominum perfidia et iniquitate , retinebimus ; quod ad popularem rationem attinet , hoc videmur esse consecuti , ut ne quid agi cum populo aut salvis auspiciis aut salvis legibus aut denique sine vi posset . de his rebus pridie , quam haec scripsi , senatus auctoritas gravissima intercessit , cui quom Cato et Caninius intercessissent , tamen est perscripta ; eam ad te missam esse arbitror . de ceteris rebus quicquid erit actum , scribam ad te et , ut quam rectissime agantur omnia mea cura , opera , diligentia , gratia providebo .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 1.2.1 | Cic. Fam. 1.2.3 (English) | >>Cic. Fam. 1.3.1 |